Latin
25 to 43
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 25-4-43
Unproofread scanNot analysed yet
Invenietis puerum involutum pannis, et positum in præsepio (Luc. n). Hanc ergo habitationem ubi in aeternum habitat Deus, indicantibus angelis pastores adepti sunt: et non pastores talium qualium pecudum, sed ovium tantum, nec dormientium, sed vigilantium; et qui non dormientes, sed vigilantes inventi sunt; neque negligentes, sed solliciti; neque remissi, sed timentes. Denique inde angelus cœpit alloqui, ubi timoris agnoscebat terrorem: Nolite, inquit, timere, quasi qui dicat: Quia vigilatis, et estis solliciti circa gregem mansuetudinis, et pascitis in campis pectoris vestri. Ibi sunt enim campi silvae. Quia ergo custoditis gregem vigilanter, pernoctanter, ne ovem mansuetam, sive patientiam, sive charitatem, sive hospitalitatem, sive castitatem, et caeteras socias earum, quas pascitis verbo Dei, quia timetis Dominum gregis, et solliciti estis, ne quid vobis feritas luporum invadat, jam nolite timere, quia talis pastor natus est, qui animam suam ponat pro ovibus suis (Joan. x). Nunc interrogamus vos, o pastores! dicite nobis, si invenistis puerum sicut vobis angeli indicarunt. Ad hæc illi respondentes dixerunt: Introivimos in tabernaculum ejus, adoravimus in locum ubi steterunt pedes ejus. Certe jacentem in præsepio visuri perrexistis, quomodo stantem vos vidisse testamini: Nos, inquiunt, credentes, stantem vidimus, non jacentem, incredulis et dubiis jacens et pannis involutus ostenditur, credentibus rex diadcmatus demonstratur. Dcniquc tantam coruscationem regiæ ejus dignitatis aspeximus, ut non auderemus ipsum adorare, sed vestigia illa adoravimus, in quibus steterunt pedes ejus. Quid ergo terram adorastis? Terram, inquiunt, sanctam corporis Jesu Christi, in qua terra nobis sunt ostensa vestigia Dei, dum virgineo fetu editum videremus infantem, cui angeli choros docebant, cœlo terræque per eam pacem foro cantantes. nuic dicimus quotidie: Exsurge, Domine, in requiem tuam. Requies Dei in Jesu evidens et spc. cialis est, in quo est area, id est, arcanum sanctificationis ejus, per quem apostoli sunt induti justitia, et sancti omnes exsultant propter David servum Dei, quia de fructu ventris ejus posuit Dens super sedem suam, per quem custodiunt filii ejus testamentum Dei, id est, apostoli ex femore Judæ secundum carnem venientes, qui non solum custodieront testamentum Domini nostri Jesu Christi, sed et testimonia ejus quae docuit eos.