Latin
44 to 58
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 44-4-58
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc filii eorum usque hodie sedent super sedem eorum, habentes et ipsi solvendi ligandique potestatem. Hoc autem eis concessum est, quia recusavit Dominus Synagogam falsitatis, et elegit Sion sanctam, scilicet fidei rectæ Ecclesiam, quam præelegit præscius in habitationem sibi; in qua est rcquies Dei in saeculum saeculi; in qua habitat, quoniam prælegit eam; in qua vidure benedicentur in castitate; in qua pauperes satiantur panibus pietatis; in qua sacerdotes induuntur justitia; in qua sancti exsultatione exsultant; in qua productum est cornu. Ideo sit regnum David. Ipsa est lucerna quæ, super candelabro posita, lucet omnibus qui in domo sunt, id est, qui in fide sunt Jesu Christi: ut e contrario omnis assertio præter hanc lucet quidem in verbis, et habet materias acclamationis et admiratio- His humanæ; sed, sub modio posita, non lucet iis qui in domo sunt, sed quos invenerit subtus modium. Subtus modium enim degunt, qui mensuram rectae fidei utuntur inversam, qui sunt inimici lucernæ, quam Spiritus sanctus per apostolos paravit Christo suo Domino nostro. Inimicos ergo ejus induit confusione anathematis, et super Christum floriet sanctificatio cjus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.