Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 263
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ploravimus pœnitentes in nonagesimo quarto, in quinto et nonagesimo gratolemur. Ibi enim domum nostram flevimus, credentes nos per misericordiam ejus ad aedificationem hujus domus iterum posse pertingere. Unde et titulus ad hæc eadem consentit, qui post captivitatem ipsam domum aedificari conscripsit, quam ædificans Christus, dat gaudium omni terrae, et ideo dicitur, ut cantet Domino omnis terra canticum novum, et benedicat nomen ejus. Habuit enim captivitatem mundus per Adam, quam captivitatem postquam Christus convertit, ædificavit domum gloriosissimam non habentem maculam neque rugam, quo ædificante domum, templa universa destructa sunt. Probatum est enim qNod omnes dii gentium qui in templis positi essent, habitarent in eis dæmonia. Hic autem qui fabricavit domum, ipse est qui coelos fecit; omnis qui non confitetur Dominum Jesum, anatbemabili fæditate despicitur. Qui autem confitentur, Cuigebunt sicut sol in conspectu Dei. Sanctitas enim et magnificentia est in ipsa sancta confessione ejus. Universae ergo patriae gentium invitamini, venite, afferte DoMino. Quid afferemus Domino? Afferte gloriam quam incassum idolis præbuistis. Afferte honorem, quo frustra idolorum antistites honorastis. Tollite hostias ab idolis, et hic introite in domum quam aediticavit, et adorate eum in aula sancta ejus, et gens genti dicat: Quia unus Dominus regnat a ligno crucis; quia per lignum concupiscentiæ regnum Dei ab hominibus recesserat, modo per lignum crucis regnum reversum est Dei, qui firmavit eam in orbem terrae, ut non commoveatur. In qua Ecclesia judicat populos in æquitate, et gentes in in sua. Pro hoc opere laetantur coeli in sanctis, lætatur et terra in nobis peccatoribus. Ad hoc gaudium movetur mare, vulgus ignobile et fluctuans, et plenitudo ejus, id est, divites pleni opibus, ii commoventur ridentes humiles Christi, et psalmos ejus, et doctrinam ejus frigidas nænias computantes. Ligna vero silvarum, qui lignei et silvestres videntur mundi sapientibus, tunc exsultabunt ante faciem Domini, cum venerit judicare terrenos. Non enim judicat, ut personas potentium accipiat, sed sola æquitate totum orbem terrarum judicat, et populos in veritate confirmat per omnia saecula saeculorum. Amen.