Latin
Psalm 95
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 95
Unproofread scanNot analysed yet
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus, annuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mi- Tabilia ejus. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quoniamomnes dii gentium dæmonia, Dominus autem cœlos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Afferte Domino patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus, adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra, dicite in gentibus quia DemiMus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. Lætentur cœli et exsultet terra; commoveatur mare etplenitudo ejus, gaudebunt campi et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quonmm venit judicare terram. Judicabit orbem terra: in æquitate, et populos in veritate sua.