Latin
Psalm 3
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus David, cum fugeret a facie Absalon filii sui. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem, Domne, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me: exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.