Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 7
Unproofread scanNot analysed yet
Titulum psalmi tertii hac una sententia explanamus. Persecutus est Absalon patrem, fronde a collo ligatur. Judas tradidit Dominum, et laqueo coarctatur: sicut historia passionem David præteritam indicat, ita mysterium passionem Domini futuram annuntiat, in qua omnes eum negaverunt, dicentes: Non est salus ei in Deo ejus, sed si est ex Deo, liberet eum, cum irridentes illum, multis contumeliis conviciisque afficerent athei et pertinaces Judæi. Jesus autem voce sua ad Deum clamavit et exauditus est, ita ut mortem quasi soporetn acciperet. Ex qua exsurgens ultra non timuit, sed nunc induens corruplibile incorruptione, et immortalitate mortale (I Cor. XV), non timet multa millia populi circumdantis se. Hæc est enim salus Domini et super nos qui sumus populus ejus. Hæc est benedictio ejus, qui regnat in secula sæculorum. Amen.