Latin
Psalm 35
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 35
Unproofread scanNot analysed yet
Dixit injustus ut delinquat in semetipso; non est timor Dei anJe oculos ejus. Quoniam dolose egit i. conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Verba oris ejus iniquitas et dolus, noluit intelligere, ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni via non bonæ, malitiam autem non odivit. Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Justitiæ tuæ sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tute, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Quoniam apud te est fons vitæ et in lumine tuo videbimus Utmen. Prætende misericordiam tuam sitientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Non veniat mihi pes suverbiæ et manus peccatoris non moveat me- Ibi ceciderunt qui eperantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare.