Latin
36 to 40
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 36-40
Unproofread scanNot analysed yet
Vinum duas species habet, unam unde infirmos sanat, aliam unde sanos debilitet. Ex uno eodemque vino justis propinatur ad salulem, peccatoribus ad interitum irrogatur. Sicut ignis justis, fæx tamen calicis non exinanitur, ut bibant ncn pauci, sed omnes peccatores terræ: quod uno eodemque poculo aliis salus, aliis interitus veniat, etiam hodie qui indigne gustantes hauserunt: inde isti, ut ait Apostolus, sibi judicium sumunt. Nos autem hæc scientes, si volumus gaudere in sæcula sæculorum, ita cantemus Deo Jacob, ut omnia peccatorum cornua confringamus, id est, vitiorum ventilationes contemnendo frangamus, et virtutum cornua exaltemus in Domino nostro esu Christo, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.