Latin
Psalm 75
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Notu. in Judæa Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit potentias, arcum, scutum, gladium et bellum Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis, turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt Monrium suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui attenderunt equos. Tu terri. bilis es, et quis resistet tibi? ea tunc ira tua. De cœlo, auditum fecisti judicium, terra tremuit et quievit. Cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui incircuitu ejus affertis munera. Terribili, et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud omnes reges terrI.