Latin
47 to 58
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 47-2-58
Unproofread scanNot analysed yet
at ubi misit rex de coelo et solvit eum, et princeps qui eat Deus in Christo mundum concilians sibi (II Cor. v), dimisit eum solvens ab omni vinculo fragilitatis, continuo statuit eum dominum domus suæ; dominum in coelo et in Ecclesia, et prineipem omnis possessionis suæ, omnis sanctitatis, ut erudiret apostolos sicut seipsum, qui profecerat ætate et sapientia, et scnes suos,hos ipsos patres omnium credentium, prudentiam doceret, et in ministerio absconditam. Tunc intravit israel in Ægyptum videns Deum, apostolos inter idololatras, et Jacob accola fuit in terra Chanaan; et auxit populum ejus nimis, ita ut millia hominum haberent cor unum et animam unam. Et confirmavit cor ejus super omnes inimicos ejus qui negabant eum. Contemnentes enim eos, apostoli conversi sunt ad gentes. Conversum est cor gentium, ut odirent populum ejus, et occidentes martyres dolum facerent in servos ejus, quousque vcniret ad eos Moyses et Aaroa, quousque pertingeret ad sensum eorum lex Dei, et poncrent in mente sua verba signorum, et prodigiorum, quæ aut legentes agnoverant, aut referentes audierant. Coeperunt enim timere, ne paterentur non credentes quod passa fuerat Ægyptus cum rege suo, tenebras, aquas sanguineas, ranas, locustas, bruchos, cyniphes, coenomyias, grandinem, ignitumque ventum, qui combussit vineas ficulneas atque omne lignum finium eorum; post haec etiam percussionem angeli in omnem primogenitum terræ eorum et primitias omnis laboris eorum. Dantes ergo omnes timorem his virtutibus vincentis Dei, fugerunt Ægyptiorum incredulitatem, et secuti apostolorum fidem, educti sunt in argento et auro, in duohus Testamentis, argento veleris, et auro novi, in bono et meliore, et non est inventus in his qui per aquam transierunt ullus infirmus. Nullus enim invenitur in omnibus mille his generationibus baptizatis, peccatum vel unus habens in hora baptismatis.