Latin
59 to 71
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 59-71
Unproofread scanNot analysed yet
Alioquin, si peccatum habet, non credidit, et cum Ægyptiis mersus est. Nam omnes qui crediderunt, ex hora qua transierunt, venientes ad consignationem, non invenitur in tribubus eorum infirmus: omnes firmi sunt, omnes enim confirmati sunt. Lætata est Ægyptus. Ægyptus totus mundus, licet in peccatis agens, tamen lætatur die sancto Paschæ, in profectione eorum qui fugientes Pharaonem, et sequentes Moysen, per aquam transierunt, ut inveniant ubi audiant vocem Domini. Incubuit enim timor super incredulos, et non sunt ausi sine feriis esse in ipso die, qui si non lætantur credentes Deum, feriantur timentes regnum et populum Christianum. Et ideo laetantur, quia incubuit timor eorum super eos. Expandit enim Deus nubem, id est, Ecclesiam suam in protectionem eorum, et ignem tidei, quae lucet eis in tenebris mundi, ubi petierunt carnem et acceperunt ortygometram. Caro enim illis data est, tunc coturnices volantes utique et cælestia cupientes, et his datur caro quæ ascendit super Cherubin, et volavit, et pane coeli saturati sunt. Quando disrupit petram, et fluxerunt aquæ, et in deserto totius sæculi currunt flumina, quia memor factus est verbi sancti sui quod dixit ad Abraham puerum suum. Ideoque eduxit populum suum in exsultatione, in alleluia, in albis vestibus, et electos suos in laetitia, et dedit illis regiones gentium, et civitates populorum, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requivant. Sic enim ait: Bptizate, inquit, omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos custodire omnia quascunque præcepi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII). A ren.