Latin
58 to 85
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 58-4-85
Unproofread scanNot analysed yet
Servimus sculptilibus eorum, Deum habentes ventrem et gloriam in stercore. Hinc nascitur nobis scandalum, id est, libido. Tunc immolamus filios nostros et filias nostras dæmoniis, id est, sensus nostros, qui ex nobis quasi filii nascuntur. Et cogitationes nostras dæmoniis tradimus. Effundimus sanguinem innocentem, id est, sanguinem animarum simplicium, quæ nostro exemplo delinquunt. Sanguinem utique eorum sacrificamus sculptilibus Cham. Cham irrisor patris est. Ii ergo qui irrident legem Dei nostri his eos sacriticamus qui nostro exemplo delinquunt. Jacent enim ante ora eorum, de ipsis loquuntur, de ipsis risus, de ipsis jocus, de ipsis opprobria universa reperiunt. Ille monachus hoc egit, ille clericus hoc, illa sanctimonialis hoc; sic interficitur terra sanguinibus, id est, terrenæ mentes interficiuntur hoc ordine, si ille qui sanctus vocatus et nonnus sic ait. Ego quis aut quotus sum ut non agam? Sic inficitur vitio nostro terra sanguinibus, et contaminatur in operibus nosiris. Quia fornicamur in observationibus nostris, id est, in proposito sancto positi, aut corde, aut opere foruicamur. Ideo irascitur Dominus super populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. Ideo tradidit nos in manu inimicorum, et dominanLur nostri qui oderunt nos. Et tribulant nos inimici nostri, et humiliant nos sub pedibus suis; saepe diximus: Parce, Domine, et sæpe liberavit nos. Nos autem iterum liberali exarsimns in cogitationibus nostris. Nihil nobis superest, nisi ut de isto corpore exeamus. Si contempsimus quæ passi sumus, quæ passuri sumuscontemnimus. Ibi enim passio finem non habet, jam ex hitegro poeniteamus. Quia sicut contemnentes Deum, Deum nobis fecimus contemnentem; ita dum pœnitemur ex animo, Dcum nobis fecimus poenitentem. Nos pœnitemur quia contempsimus; ille poenitetur se dictasse sententiam. Tu facta renovas, ille sententiam; tu poeniteris, et ille pœnitetur secundum multitudinem misericordiæ suæ;