Latin
86 to 91
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 86-2-91
Unproofread scanNot analysed yet
et tollens a nobis iram, dat nobis misericordiam, in conspectu omnium qui ceperunt hos. Clamemus ergo ad Salvatorem ex animo, dicentes: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus (Ps. cv), ut ultra non serviamus peccato. Nec mores nostri similes sint gentibus, quia etiamsi in gentibus dispergamur, sicut Daniel et tres pueri, non sumus inter gentes, si eis moribus non miscemur: quinimmo gloriamur in laude ejus, cum videntes homines opera nostra, laudabunt et benedicent Deum Israel, et dicet omnis populus: Fiat, fiat; id est, fiat, fiat, semper tale opus est in quo bcnedicatur Deus, qui regnat in secula sæculorum. Amen.