Latin
88.1 to 88.24
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 88.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Misericordias Domini in æternum cantabo. In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Quoniam dixisti: In æternum misericor dia ædificabitur in cœlis, præparabitur veritas tua in eis. Disposui testamentum electis meis, juravi David servo meo, usque in æternum præparabo semen tuum. Et ædificabo in generationem et generationem ssedem tuam. Confitebuntur cœli mirabilia lua, Domine, elenim veritatem tuam in Ecclesia sanctorum. Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei? Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens est Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mingas. Tu humiliasti sicut vulneratum supertum, in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terræ el plenitudinem ejus tu fundasti, aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt, tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua, justitia et judicium præparatio sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam, beatus populus qui scit jubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in justitia tua exsultabunt tota die, et in nomine tuo exaltabuntur. Quomam gloria virtutis eorum tu is, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri. Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti, Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni Darid servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.