Latin
88.25 to 88.49
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 88.25-49
Unproofread scanNot analysed yet
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meæ. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terrae. In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in sæculum sæculi. ,men ejus, et thronum ejus sicut dies cœli. Si autem deretiquerint filii ejus testamentum meum, et in judiciis meis I non ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, in verberibus peccata eorum. Miserieordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritute mea. Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in alternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, el sicut luna perfecta in æternam, et testis in cœlo fidelis. Tu vero repulisti et despexisti, distulisti Christum tuum. Avertisti testamentum servi tui, profaunasti in terra sanctuarium ejus. Destruxisti omnes sepes ejus, posuisti testamentum ejus formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram deprimentium eum, lætificasti omnes inimicos ejua. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terra collisisti. Minorasti dies temporis ejus, perfudisti eum confusione. Usquequo, Domine, avertis in finem, exardescet velut ignis iTa tua? Memorare qua mea substantia: nunquid enim vane constituisti filios hominum? Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferni? Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?