Latin
94 to 97
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 94-2-97
Unproofread scanNot analysed yet
Caveant ergo omnes, qui possunt escas utiles esurientibus dare. Caveant, inquam, quia si ab ipsis vitales non acceperint cibos, ab hostibus mortales accipient, et judicabimur in judicio, quod erit judicium inopum, et vindicta pauperum. Tunc sine dubio, quando justi confitebuntur nomini sancto, et habitabunt recti cum Christo, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia sæcula saeculorum. Amen.