Latin
76 to 93
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 76-2-93
Unproofread scanNot analysed yet
Dicunt, verbi causa, hæretici assertionibus suis: Pater major est, Filius minor. Ego respondeam: Qui major est senescit et deficit:. qui minor est juvenescit et similiter grandescit ut desinat. Deus autem, nec minor nec major est, quia sicut finem non habet, nec initium habuit. Semper fuit immutabilis Pater, et semper fuit cujus esset Pater, nec unquam fuit sine Spiritu sancto. Ac per hoc Pater nunquam fuit sine bonitate, quae est Filius; nunquam fuit sine sanctitate, quae est Spiritus sanctus. His ilaque assertionibus tuis, labor labiorum eorum operiet eos, et cadent super eos carbones ignis in spiritibus immundis, ut exurantur in hæreticis et schismaticis, ut ad suum Dominum revertantur. Quod si permanserit in assertionibus suis perversus assertor, et vir linguosus non directus fuerit super terram, id est, dum est in corpore non direxerit vir linguosus, ab assertionibus pravis linguam suam, injustus effectus injustitiæ suæ eum sententia comitabitur talis, ut eum mala cooperiant ad interitum sempiternum. Cognovi enim quoniam faciet Dominus judicium inopum, eorum sine dubio qui simpliciter incurrunt, qui, inopia sensus fatigati, venenosos cibos hæreseos in esca percipiunt. Quid ergo putamus quod judicium futuruin istos solos percutiat qui venenosas escas esurientibus tradunt? Ego æstimo ad illos magis tendere sententiam, qui eos cibo salubri non reficiunt. Si enim catholici doctores reficerent, haeretici subripere non valerent. Unde iste sermo comminantis judicium plus ad nos quam ad illos attingit. Nos enim, nos inquam, isto comminationis stimulo excitamur, quo facturus legitur Deus judicium inopis, et vindictam pauperis. Siquidem, ut propheta testatur, dicturus est: Ecce lac comedistis, et lanis cooperiebamini (Ezech. XXXIV), et oves meæ a lupis invasæ sunt; et dum non procurastis pascua salubria, ab inimicis meis eis sunt herbae morbidx procuratæ.