Latin
1.1.1 to 1.1.2
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.1-2
Not analysed yet
1. 1 Quoniam comperi nonnullos, qui se plurimum sapere suis persuasionibus credunt, insanire, bacchari et velut quiddam promptum ex oraculo dicere: postquam esse in mundo Christiana gens coepit, terrarum orbem perisse, multiformibus malis affectum esse genus humanum, ipsos etiam caelites, derelictis curis sollemnibus, quibus quondam solebant invisere res nostras, terrarum ab regionibus exterminatos, 2. statui pro captu ac mediocritate sermonis contraire invidiae et calumniosas dissolvere criminationes, ne aut illi sibi videantur, popularia dum verba depromunt, magnum aliquid dicere aut, si nos talibus continuerimus ab litibus, obtinuisse se causam putent, victam sui vitio, non adsertorum silentio destitutam. 3. Neque enim negaverim validissimam esse accusationem istam hostilibusque condignos odiis nos esse, si apud nos esse constiterit causas per quas suis mundus aberravit ab legibus, exterminati sunt dii longe, examina tanta maerorum mortalium inportata sunt saeculis. 2. 1. Inspiciamus igitur opinionis istius mentem et hoc quod dicitur quale sit summotisque omnibus contentionum studiis, quibus obscurari et contegi contemplatio rerum solet, an sit istud quod dicitur verum, momentorum parium examinatione pendamus. 2. Efficietur enim profecto rationum consequentium copulatu, ut non impii nos magis, sed illi ipsi repperiantur criminis istius rei, qui se numinum profitentur esse cultores atque inveteratis religionibus deditos. 3. Ac primum ab his illud familiari et placida oratione perquirimus: postquam esse nomen in terris Christianae religionis |f. 1b |occepit, quidnam inusitatum, quid incognitum, quid contra leges principaliter institutas aut sensit aut passa est rerum ipsa quae dicitur appellaturque natura? 4. Numquid in contrarias qualitates prima illa elementa mutata sunt, ex quibus res omnes consensum est esse concretas? 5. numquid machinae huius et molis, qua universi tegimur et continemur inclusi, parte est in aliqua relaxata aut dissoluta constructio? numquid vertigo haec mundi, primigenii motus moderamen excedens, aut tardius repere aut praecipiti coepit volubilitate raptari? 6. numquid ab occiduis partibus attollere se astra atque in ortus fieri signorum coepta est inclinatio? numquid ipse siderum sol princeps, cuius omnia luce vestiuntur atque animantur calore, exarsit, intepuit atque in contrarios habitus moderaminis soliti temperamenta corrupit? numquid luna desivit redintegrare se ipsam atque in veteres formas novellarum semper restitutione traducere? 7. numquid frigora, numquid calores, numquid tepores medii inaequalium temporum confusionibus occiderunt? numquid longos habere dies bruma et revocare tardissimas luces nox coepit aestatis? 8. numquid suas animas expiraverunt venti emortuisque flaminibus neque caelum coartatur in nubila nec madidari ex imbribus arva succedunt? commendata semina tellus recusat accipere aut frondescere arbores nolunt? sapor frugibus esculentis et vitis liquoribus mutatus est? olearum ex baculis cruor taeter exprimitur nec lumini subministratur extincto? 9. animalia terris sueta atque in aquis degentia non suriunt, non concipiunt, |f. 2 |fetus non in uteris sumptos suis moribus et sua lege custodiunt? 10. ipsi homines denique, quos per inhabitabiles oras terrae sparsit prima incipiensque nativitas, non matrimonia copulant nuptiarum sollemnibus iustis? non dulcissimas procreant liberorum stirpes? 11. non negotia publica, non privata et familiares res agunt? non, ut cuique libitum est, per diversas artium disciplinarumque rationes et ingenia derigunt et studiosae referunt navitatis usuras? 12. non regnant, non imperant quibus sors rerum adtributa est talium? non auctiores cotidie dignitatibus et potestatibus fiunt, iudiciorum disceptationibus praesunt, leges interpretantur et iura? 13. nonne omnia cetera quibus vita succingitur et continetur humana, suis omnes in gentibus patriorum celebrant institutionibus morum?