Latin
Book 1
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.3
Not analysed yet
3. 1. Cum igitur haec ita sint neque ulla inruperit novitas, quae tenorem perpetuum rerum dissociata continuatione diduxerit, quid est istud, quod dicitur invectam esse labem terris, postquam religio Christiana intulit se mundo et veritatis absconditae sacramenta patefecit? 2. ''Sed pestilentias, inquiunt, et siccitates, bella, frugum inopiam, locustas, mures et grandines resque alias noxias, quibus negotia incursantur humana, dii nobis inportant iniuriis vestris atque offensionibus exasperati''. 3. -Si in rebus perspicuis et nullam desiderantibus defensionem non stoliditatis esset diutius inmorari, ostenderem profecto replicatis prioribus saeculis, mala ista quae dicitis non esse incognita, non repentinas et postquam gens nostra felicitate donari |f. 2b |huius vocaminis meruit inrupisse has labes et infestare coepisse discriminum varietate mortalia. 4. Si enim nos sumus in causa et in nostri criminis meritum excogitatae sunt hae pestes, unde novit antiquitas miseriarum haec nomina, unde bellis significatum dedit? pestilentias, grandines qua potuit ratione signare aut inter suas voces, quibus oratio explicabatur, adsumere? Nam si novella sunt haec mala et ab recentibus ducunt offensionibus causas, qui potuit fieri ut eis rebus verba formaret, quas nec ipsa sciebat expertam se esse neque ullis comperisset maiorum in temporibus factitatas? 5. ''Penuria, inquit, frugum et angustiae frumentariae artius nos habent''. -Antiqua enim et vetustissima saecula necessitatis istius aliquando fuerunt expertia? nonne ipsa nomina, quibus censentur haec mala, testificantur et clamant nullum ab his umquam immunem abisse mortalium? 6. Quodsi ad credendum difficilis res esset, testimoniis agere possemus auctorum, quantae, quoties et quae gentes famem senserint horridam et aggerata interierint vastitate. 7. ''Casus frequentissimi grandinis accidunt atque adterunt cuncta''. -In litteris enim priscis comprehensum et compositum non videmus, etiam imbres saxeos totas saepe comminuisse regiones? 8. ''Difficiles pluviae sata faciunt emori et sterilitatem indicunt terris''. -Immunis enim antiquitas malis ab his fuit, cum etiam flumina cognoverimus ingentia limis inhorruisse siccatis? 9. ''Pestilentiae, contagia urunt genus humanum''. -Annalium scripta percurrite linguarum |f. 3 |diversitatibus scripta: universas discetis gentes saepenumero desolatas et viduatas suis esse cultoribus. 10. ''Ab locustis, a muribus genus omne acciditur atque adroditur frugum''. -Historias ite per vestras et ab istis pestibus instruemini quotiens prior aetas adfecta sit et paupertatis ad miserias venerit. 11. ''Terrarum validissimis motibus tremefactae nutant usque ad periculum civitates''. -Quid, hiatibus maximis interceptas urbes cum gentibus superiora tempora non viderunt aut ab huiusmodi casibus fortunas habuere securas?