Latin
1.1.39 to 1.1.40
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.39-40
Not analysed yet
39. 1. Venerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus prompta, in incudibus deos et ex malleis fabricatos, elephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivi unguine sordidatum, tamquam inesset vis praesens, adulabar, adfabar et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco, et eos ipsos divos, quos esse mihi persuaseram, adficiebam contumeliis gravibus, cum eos esse credebam ligna lapides atque ossa aut in huius<modi> rerum habitare materia. 2. Nunc doctore tanto in vias veritatis inductus omnia ista quae sint scio, digna de dignis sentio, contumeliam nomini nullam facio divino, et quid cuique debeatur vel personae vel capiti, inconfusis gradibus atque auctoritatibus tribuo. 3. Ita ergo Christus non habeatur a nobis deus neque omni alioquin <qui> vel maximus potest excogitari divinitatis adficiatur cultu, a quo iamdudum tanta et accepimus dona viventes et expectamus, dies cum venerit, ampliora? 40. 1. ''Sed patibulo adfixus interiit''. -Quid istud ad causam? Neque enim qualitas et deformitas mortis dicta eius immutat aut facta, aut eo minor videbitur disciplinarum eius auctoritas, |f. 15 |quia vinculis corporis non naturali dissolutione digressus est sed vi inlata decessit. 2. Pythagoras Samius suspicione dominationis iniusta vivus concrematus in fano est: numquid ea quae docuit vim propriam perdiderunt, quia non spiritum sponte sed crudelitate adpetitus effudit? 3. Similiter Socrates civitatis suae iudicio damnatus capitali adfectus est poena: numquid inrita facta sunt quae sunt ab eo de moribus virtutibus et officiis disputata, quia iniuria expulsus e vita est? 4. Innumerabiles alii gloria et virtute et existimatione pollentes acerbissimarum mortium experti sunt formas, ut Aquilius Trebonius Gegulus: numquid idcirco post vitam iudicati sunt turpes, quia non publica lege fatorum sed mortis asperrimo genere lacerati excruciatique perierunt? 5. Nemo umquam innocens male interemptus infamis est, nec turpitudinis alicuius conmaculatur nota, qui non suo merito poenas graves sed cruciatoris perpetitur saevitatem.