Latin
1.1.41 to 1.1.42
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.41-42
Not analysed yet
41. 1. Et tamen, o isti, qui hominem nos eolere morte functum ignominiosa ridetis, nonne Liberum et vos patrem membratim ab Titanis dissipatum fanorum consecratione mactatis? 2. non<ne> Aesculapium medicaminum repertorem, post poenas et supplicia fulminis, custodem nuncupavistis et praesidem sanitatis valetudinis et salutis? 3. nonne ipsum Herculem magnum sacrificiis hostiis et ture invitatis incenso, quem ipsi vos fertis vivum arsisse [post poenas] et concrematum in funestis busticetis? 4. nonne illum Attin Phrygem |f. 15b |abscisum et spoliatum viro magnae matris in adytis deum propitium, deum sanctum Gallorum conclamatione testamini? 5. nonne ipsum Romulum patrem senatorum manibus dilaceratum centum et Quirinum esse Martium dicitis et sacerdotibus et pulvinaribus honoratis et in aedibus adoratis amplissimis et post haec omnia caelum ascendisse iuratis? 6. Aut igitur ridendi et vos estis, qui homines gravissimis cruciatibus interemptos deos putatis et colitis, aut si certa est ratio cur id vobis faciendum putetis, et nobis permittite scire quibus istud causis rationibusque faciamus. 42. 1. ''Natum hominem colitis''. -Etiamsi esset id verum, locis ut in superioribus dictum est, tamen pro multis et tam liberalibus donis quae ab eo profecta in nobis sunt deus dici appellarique deberet. 2. Cum vero deus sit re certa et sine ullius rei dubitationis ambiguo, infitiaturos arbitramini nos esse, quam maxime illum ab nobis coli et praesidem nostri corporis nuncupari? 3. ''Ergone, inquiet aliquis furens iratus et percitus, deus ille est Christus?'' . -Deus, respondebimus, et interiorum potentiarum deus et, quod magis infidos acerbissimis doloribus torqueat, rei maximae causa a summo rege ad nos missus. 4. Postulabit forsitan insanior et furiosior factus, an se ita res habeat, quemadmodum dicimus, comprobari. 5. -Nulla maior est comprobatio, quam gestarum ab eo fides rerum, quam virtutum novitas, quam omnia vieta decreta dissolutaque fatalia, quae populi gentesque suo geri sub lumine nullo dissentiente viderunt, |f. 16 |quae nec ipsi audent falsitatis arguere, quorum antiquas et patrias leges vanitatis esse plenissimas atque inanissimae superstitionis ostendit.