Latin
1.1.51 to 1.1.52
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.51-52
Not analysed yet
51. 1. Quid dicitis, o mentes incredulae difficiles durae, alicuine mortalium Iuppiter ille Capitolinus huiusmodi potestatem dedit? Curionem aut pontificem maximum, quinimmo dialem, quod eius est, flaminem isto iure donavit? 2. Non dicam, ut mortuos excitaret, non ut caecis restitueret lucem, non ut membrorum situs curvatis redderet et dissolutis, sed ut pustulam reduviam papulam aut vocis imperio aut manus contrectatione comprimeret. 3. Ergo illud humanum fuit aut ex ore terrenis stercoribus innutritotale potuit ius dari, talis licentia proficisci, et non divinum et sacrum, aut si aliquam superlationem res capit, plusquam divinum et sacrum? 4. Nam si facias ipse quod possis et quod tuis sit viribus potentatui que conveniens, admiratio non habet quod exclamet; id enim quod potueris feceris et quod praestare debuerit vis tua, ut operis esset una et ipsius qui operaretur aequalitas. 5. Transscribere posse in hominem ius tuum et quod facere solus possis fragilissimae rei donare et participare faciendum, supra omnia sitae est potestatis continentisque sub sese est rerum omnium causas et rationum facultatumque naturas. 52. 1. Age nunc veniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut adsentiamur auctori, |f. 20b |Bactrianus et ille conveniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus, Iulianus et Baebulus, et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: 2. permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas et in frigentia olim membra sensus animasque redducere. 3. Aut si ardua res ista est neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant, et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici graminis nutricant terrarum sinus, quidquid virium continet fremor ille verborum atque adiunctae carminum necessitates, non invidemus, adiciant, non interdicimus, colligant: 4. experiri libet et recognoscere an cum suis efficere diis possint quod ab rusticis Christianis iussionibus factitatum est nudis.