Latin
1.1.53 to 1.1.54
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.53-54
Not analysed yet
53. 1. Desistite, o nescii, in maledicta convertere res tantas nihil ei nocitura qui fecit, periculum adlatura sed vobis, periculum inquam non parvum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum, si quidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quicquam potest carius inveniri. 2. Nihil, ut remini, magicum, nihil humanum, praestigiosum aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciviam dissolvamini cachinnorum. 3. Deus ille sublimis fuit, deus radice ab intima, deus ab incognitis |f. 21 |regnis et ab omnium principe deo sospitator est missus, quem neque sol ipse neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit potuerunt noscere vel suspicari: et merito. 4. Exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam videri se passus est, cuius esset aut magnitudinis sciri, novitate rerum exterrita universa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis involutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit. 5. Quid enim restabat ut fieret, postquam deus est cognitus is, qui esse iamdudum unus iudicabatur e nobis? 54. 1. Sed non creditis gesta haec. Sed qui ea conspicati sunt fieri et sub oculis suis viderunt agi, testes optimi certissimique auctores, et crediderunt haec ipsi et credenda posteris nobis haud exilibus cum adprobationibus tradiderunt. 2. Quinam isti sint fortasse quaeritis? Gentes populi nationes et incredulum illud genus humanum quod, nisi aperta res esset et luce ipsa quemadmodum dicitur clarior, numquam rebus huiusmodi credulitatis suae commodaret adsensum. 3. At numquid dicemus illius temporis homines usque adeo fuisse vanos mendaces stolidos brutos, ut quae numquam viderant vidisse se fingerent et quae facta omnino non erant falsis proderent |f. 2lb |testimoniis aut puerili adsertione firmarent, cumque possent vobiscum et unanimiter vivere et inoffensas ducere coniunctiones, gratuita susciperent odia et execrabili haberentur in nomine?