Latin
2.1.28 to 2.1.29
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.28-29
Not analysed yet
28. 1. Ac ne tamen instructi non plenius abeamus [ne videamus] a vobis, quemadmodum dicitis animas, cum terrenis fuerint corporibus involutae, priorum reminiscentiam non habere, cum in ipsis corporibus positae et prope insensibiles eorum commixtione perfectae pertinaciter et fideli<ter> teneant ea quae ante annos plures, si velis dicere vel octoginta vel hoc amplius, vel fecerunt vel passae sunt vel locutae sunt vel audierunt. 2. Si enim obstaculo perficitur corporis, ne meminerint eorum quae iamdudum et ante hominem sciebant, magis est ut ea debeant oblivisci quae conclusae in corporibus factitarunt quam quae foris positae, nondum hominibus coniugatae. Quod enim rebus ingressis priorum repetentiam detrahit, et intra se gesta inrecordabili debet obliteratione deperdere. 3. Una enim causa res duas efficere ac sibi contrarias non potest, ut aliorum memorias sopiat, alia patiatur actoris in recordationem venire. Quod si animae quas vocatis membrorum impediuntur obstaculo, quominus artes suas atque antiquas reminiscantur, in corporibus ipsis quemadmodum constitutae meminerunt et sciunt animas se esse et corporalem substantiam non habere, inmortalitatis condicione mactatas, quem tenent in rebus gradum, quo sint |f. 41b |ordine a deo patre discretae, ad infima haec mundi quanam ratione pervenerint, quas ex quibus circulis qualitates, dum in haec loca labuntur, adtraxerint? 4. Quemadmodum, inquam, sciunt doctissimas se fuisse et obstructione corporum amisisse quae noverant? Et hoc ipsum enim nescire debuerant, si aliquid eis labis corporalis invexi sset adiunctio: Nam scire quid fueris et quid hodie non sis, non est signum memoriae perditae sed comprobatio indiciumque servatae. 29. 1. Quae cum ita se habeant, desinite, quaeso, desinite res parvas atque exigui nominis immanibus pretiis aestimare, desinite hominem proletari<us> cum sit classicis et capite <cum >censeatur adscribere ordinibus primis, cum sit inops, pauper lare et tugurii pauperis nec patriciae claritatis unquam meritus nuncupari. Cum enim vos oporteret veros recti atque integritatis auctores typhum et adrogantiam frangere, quorum alis cuncti extollimur et inanium distendimur vanitate, non tantum **accidere mala ista censetis, verum, quod gravius multo est, addidistis causas quibus et vitia crescerent et inemendabilis nequitia permaneret. 2. Quis est enim hominum, quamvis ille sit indolis infamia semper atque ignominiosa fugientis, qui cum dici exaudiat viris ab sapientibus maxime, immortalis animas esse nec fatorum esse obnoxias legibus, non in omnia flagitia praeceps se ruat, non securus, intrepidus res obeat atque |f. 42 |adgrediatur inlicitas, non denique omnia suis cupiditatibus largiatur quae libido inpotens iusserit, inpunitatis praeterea etiam libertate munita? 3. Quid enim prohibebit quominus haec faciat? metus supernae potestatis iudiciumque divinum? et qui poterit territari formidinis alicuius horrore, cui fuerit persuasum tam se esse immortalem quam ipsum deum primum nec ab eo iudicari quicquam de se posse, cum sit una immortalitas in utroque nec in alterius altera condicionis possit aequalitate vexari?