Latin
Book 2
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.30
Not analysed yet
30. 1. ''Sed memoratae apud inferos poenae et suppliciorum generibus multiformes?'' . -Et quis erit tam brutus et rerum consequentias nesciens, qui animis incorruptibilibus credat aut tenebras Tartareas posse aliquid nocere aut igneos fluvios aut caenosis gurgitibus paludes aut rotarum volubilium circumactus? 2. Quod enim contiguum non est et ab legibus dissolutionis amotum est, licet omnibus ambiatur flammis torrentium fluminum, volvatur in caeno [non], saxorum imminentinm casibus et immanium montium operiatur ruinis, inlibatum necesse est permaneat et intactum neque ullum sensum mortiferae passionis adsumere. 3. Quid quod ista persuasio non tantum est incitatrix ad vitia libertate ex ipsa peccandi, verum etiam philosophiae ipsius causam tollit et inaniter eam suscipi supervacanei |f. 42 b |operis difficultate declarat. Nam si verum est, animas nullius esse participes finis et cum omnibus saeculis aevorum perpetuitate procedere, quid periculi res habet contemptis praetermissisque virtutibus, quibus est contractior atque horridior vita, voluptatibus se dare ac per omnia libidinum genera eflrenatum spargere inmensae cupiditatis ardorem? 4. Ne deliciis marceat et corrumpatur mollitudine vitiorum? -Et qua poterit ratione corrumpi id quod immortale, quod semper est et nulli obnoxium passioni? Ne sordescat et polluatur actionum turpium foeditate? -Et qui poterit pollui corporalem quod substantiam non habet, aut ubi sedem contaminatio ponere, ubi spatium nullum est in quo nota se possit ipsius contaminationis adfigere? Rursus vero si animae leti adeunt ianuas, Epicuri ut sententia definitur, nec sic causa est conpetens, cur expeti philosophia debeat, etiamsi verum est purgari hac animas atque ab omni puras vitiositate praestari. 5. Nam si communiter obeunt et in ipsis corporibus sensus eis deperit extinguiturque vitalis, non lantum est erroris maximi verum stolidae caecitatis, frenare ingenitos adpetitus, cohibere in angustiis vitam, nihil indulgere naturae, non quod cupidines iusserint atque instigaverint facere, cum nulla te praemia tanti laboris expectent cum dies mortis advenerit et corporalibus fueris vinculis exsolutus.