Latin
2.1.34 to 2.1.35
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.34-35
Not analysed yet
34. 1. Cum igitur haec ita sint, quaenam iniustitia tanta est, ut fatui vobis credulitate in ista videamur, cum vos et similia credere et in eadem videamus expectatione versari? Si inrisione existimamur digni, quod spem nobis huiusmodi pollicemur, et vos eadem exspectat inrisio, qui spem vobis immortalitatis adsciscitis. Si tenetis alioqui sequiminique rationem, et nobis aliquam portionem ex ista ratione concedite. 2. Si nobis haec gaudia, hoc est viam fugiendae mortis, Plato <in> Phaedro promisisset aliusve ex hoc choro possetque eam praestare atque ad finem pollicitationes adducere, consentaneum fuerat eius suscipere nos cultus a quo tantum doni expectaremus et muneris. Nunc cum eam Christus non tantum promiserit verum etiam virtutibus tantis manifestaverit posse compleri, quid alienum facimus aut stultitiae crimen quibus rationibus sustinemus, si eius nomini maiestatique substernimur, a quo speramus utrumque, et mortem cruciabilem fugere et vitae aeternitate donari? 35. 1. ''Sed si animae, inquiunt, mortales et qualitatis sunt mediae, irmmortales quemadmodum fieri mediis ex qualitatibus possunt?'' . -Si nos istud nescire dicamus ac tantummodo auditum ex potentiore credidisse, uhi nostra videbitur credulitas lapsa, si omnipotenti credidimus regi nihil esse difficile, nihil arduum, si quod |f. 44b |inpossibile nobis est factu, illi possibile atque ad modum obsecutionis paratum? 2. Est enim quod obstare eius voluntatibus possit, aut quod esse voluerit, non necessario sequitur ut fiat? An numquid nostris ex divisionibus colligemus, quid aut fieri possit aut non possit, nec rationes considerabimus nostras tam esse mortales quam sumus nos ipsi et nullius apud principem nominis? 3. Et tamen, o isti, qui mediae qualitatis animas esse non creditis et in medio limite vitae atque interitus contineri, nonne omnes omnino, quos esse opinatio suspicatur, dii angeli daemones aut nomine quocumque sunt alio, qualitatis et ipsi sunt mediae et in ambiguae sortis condicione nutabiles? [Plat. ,Tim. 4] 4. Nam si omnes concedimus, unum esse rerum patrem, immortalem atque ingenitum solum, nihilque omnino ante illum quod alicuius vocaminis fuerit invenitur, sequitur ut hi omnes quos opinatio credidit deos esse mortalium aut ab eo sint geniti aut eo iubente prolati. Si sunt prolati et geniti, et ordinis sunt posterioris et temporis; si ordinis posterioris et temporis, ortus necesse est habeant et exordia nativitatis et vitae: quod autem habet introitum et vitae incipientis exordium, necessario sequitur ut habere debeat et occasum.