Latin
2.1.36 to 2.1.37
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.36-37
Not analysed yet
36. 1. ''Sed immortales perhibentur dii esse''. -Non ergo natura, sed voluntate dei patris ac munere. Quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum dis <die> certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamvis eas mors saeva posse videatur extinguere et ad nihilum |f. 45 |redactas inremeabili abolitione delere. 2. Plato ille divinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur [Timaeus 41] deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed voluntate dei regis ac principis vinctione in perpetua contineri. Quod enim recte sit vinctum et nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate servari: neque ullo ab alio nisi ab eo qui vinxit et dissolvi, si res poscat, et salutari iussione donari. 3. Ergo si res est ita nec aliud convenit vel existimare vel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis, cum numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam vitam principali benivolentia subrogari? 4. Si enim forte nescitis et antea vobis incognitum propter rei novitatem fuit, accipite sero ac discite ab eo qui novit et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generatas coepisse se nosse atque in sui nominis essentia praedicari, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium. 37. 1. Quodsi essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset virtute perfectissima procreatis, unum omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas noverant retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis ut corporibus involutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres et saccati obscenissimas serias. 2. ''Sed habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas deus omnipotens misit''. -Et quid homines prosunt mundo aut ob rei cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere et terreni esse corporis inquilini? Ad consummandam molis huius integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et clauda est universitatis haec summa? 3. Quid ergo, si homines non sint, ab officiis suis cessabit mundus, vicissitudines suas non peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, ventorum flamina conticescent nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? 4. Atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste terrarum solitudinis vacuae silentio |f. 46 |conticiscat. Quemadmodum ergo iactatur, habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare privatam nec a finibus propriae utilitatis abscedere?