Latin
2.1.38 to 2.1.39
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.38-39
Not analysed yet
38. 1. Quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque invictissimos milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos? 2. quid pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamo que flatantes? quid cursores, quid pugiles, quadrigarios desultores grallatores funiambulos praestigiatores? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices aucupes vannorum sirpiarumque vitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos panchristarios muliones lenones lanios meretrices? quid institorum alia genera, quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et supervacui iungeretur? 39. 1. Nisi forte rex mundi, is quem temeritatis est maximae humano ex ore depromere, |f. 46b |idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus et temporariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque vagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluvie linerent et madidarent se sua, tunc ad silentium pavidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. 2. Idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud volvere aliud in facie polliceri, inlaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum venena conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari? 3. Idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque everterent civitates, servitutis opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium condicione mutata? 4. Idcirco animas misit, ut inmemores veritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris inertibus supplicarent, ligna aera et lapides divina adloquerentur |f. 47 |ut numina, auxilia poscerent ex caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem, quinimmo ex: his aliae ut dubitarent se esse aut ullum esse penitus abnegarent? 5. Idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis iustum, aliud utile videretur et rectum, de appetendis rebus fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines, veritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et velut oculorum luminibus viduae nihil certum viderent et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore?