Latin
2.1.53 to 2.1.54
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.53-54
Not analysed yet
53. 1. Ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, iuri subiectas mortis, parvarum et labilium virium: perpetuitate donari, <si> spem muneris tanti deum ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. 2. ''Sed stulte istud credimus''. -Quid ad vos, <si> ineptissime, fatue? Ubi vobis nocemus vel quam vobis facimus aut inrogamus iniuriam, si omnipotentem confidimus deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus et ab Orci faucibus quemadmodum dicitur [Liv. IX,6] vindicari? 54. 1. ''Ergone, inquiet aliquis, sine dei voluntate quicquam potis est fieri?'' . -Considerandum est nobis sollicite et cura inspiciendum non parva, ne dum honorare nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas maiestatis eius eminentiam destruentes. 2. ''Qua ratione, qua causa?'' . -Quoniam si cuncta eius voluntate confiunt nec citra eius nutum |f. 53 |quicquam potest in rebus vel provenire vel cadere, necessario sequitur, <ut> mala etiam cuncta voluntate eius intellegantur enasci. 3. Sin autem dicere voluerimus contra, pessimorum ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque nullius, incipient evideri aut eo invito res pessimae fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro ac nescio. Rursus autem si dicere nulla esse voluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae gentes universaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum. 4. Tum deinde a nobis exquirent: ''Cur, mala si nulla sunt, ab operibus vos certis et facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens iusserit atque inperaverit libido? cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus? Nam stoliditas inveniri quae inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam malos perdere et condemnare peccantis?'' .