Latin
2.1.55 to 2.1.56
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.55-56
Not analysed yet
55. 1. Quae cum esse consenserimus victi et universa his scatere non inaniter adnuerimus humana, consequetur ut rogitent: ''Cur ergo haec mala deus omnipotens non aufert sed esse perpetitur et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere?'' . 2. -Si intellectus nobis adfuerit dei regis ac principis nec per impias vagari suspicionum voluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista nec quae nullis possent |f. 53b |facultatibus comprehendi expetisse aliquando aut studuisse cognoscere: meliusque ducetis, quinimmo potius magis <in> inscientiae finibus atque ignorantiae permanere quam nisi dei dicere nihil fieri per voluntatem, ut simul intellegatur et malis eum causas dare et miseriarum esse innumerabilium conditorem. 3. ''Mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia?'' . ''Ex elementis'' inquiunt, ''et ex eorum inaequabilitate,'' sapientes: quod fieri qui possit ut quae sensum et iudicium non habent malitiosa esse perhibeantur et noxia aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas et nocentissimas futuras in alicuius operis adsumpsit effectum, eorum est qui adserunt pervidere. 4. ''Quid ergo nos? unde?'' . -Responsionis necessitas nulla est. Sive enim possumus dicere, sive minus valemus nec possumus, utrumque apud nos parvum est; nec in magnis ponderibus ducimus vel ignorare istud vel scire, unum solum posuisse contenti, nihil a deo principe quod sit nocens atque exitiabile proficisci. Hoc tenemus, hoc novimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae veritate, nihil ab eo fieri nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum, quod infinitas habeat atque incorruptibiles voluptates, quod sibi quisque contingere votis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat. 56. 1. Caetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus adsolent controversiisque versari, quibus genitoribus |f. 54 |orta sint vel quibus auctoribus fiant, neque nosse contendimus neque inquirere aut vestigare curamus: suis omnia relinquimus causis nec ad id quod expetimus esse nobis adiuncta atque adplicata iudicamus. 2. Quid est enim, quod humana ingenia labefactare, dissolvere studio contradictionis non audeant, quamvis illud quod infirmare moliuntur sit purum et liquidum et veritatis obsignatione munitum? Aut quid rursus adserere verisimilibus argumentis non queunt, quamvis sit apertissime falsum, quamvis evidens manifestumque mendacium? Cum enim sibi persuaserit quis, esse aliquid aut non esse, amat quod opinatur adserere et acumine alios anteire, maxime si agatur res submota et abdita et caligine involuta naturae. 3. Mundum quidam ex sapientibus aestimant neque esse natum neque ullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamvis eum conscribant esse gnatum et genitum; tertiis vero conlibitum dicere est, et esse natum et genitum et ordinaria necessitate periturum. Et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit veram, cunctis tamen argumenta non desunt quibus et sua decreta confirment et aliorum subripiant et labefaciant scita. 4. Eundem hunc alii elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii, sunt qui ex his nullo set individua corpora eius esse materiem et primam originem dicant. Cumque ex his vera sit una sententia, at nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus |f. 54b |et ea quaedicunt vera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. 5. Sic et deos nonnulli esse abnegant prorsus dubitare se alii an sint uspiam dicunt; alii vero existere neque humana curare: immo alii perhibent et rebus interesse mortalium et terrenas administrare rationes.