Latin
Book 2
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.59
Not analysed yet
59. 1. Si praesto est quod libuerit scire et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate nobis et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluviae, ut in superis partibus atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis et ad fluorem semper decursionemque tam prona? 2. Edissertate, inquam, et dicite, quid sit quod grandinem torqueat, quod guttatim faciat pluviam labi, quod imbres ruat, nivis plumas et foliola dilatarit, ventus unde oriatur et quid sit, cur temporum vicissitudines institutae, cum statui unum posset et una esse species caeli, nihil ut rerum desideraret integritas? 3. quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint aut terrae aquarum hae dulces <vel calidae>, aliae sint amarae vel frigidae? quo ex materiae genere humanorum corporum concreta, et stabilita sunt viscera, unde ossa solidata, quid intestina, quid venas fistulatas et conmeabiles fecerit? cur cum esset utilius oculis nos inluminare conpluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustiis adplicati? 4. beluarum et anguium tam infinita atque innumerabilia genera cuius rei sunt causa vel informata vel prodita? quid in mundo faciunt bubones inmussili buteones? quid alites et volucres ceterae? quid formicarum |f. 56 |et vermium genera in varias labes perniciesque nascentia? quid pulices, quid inpudentes muscae, araneae sorices mures scunguisugae tippulae? quid spinae, quid sentes, quid avenae, quid lolium, quid herbarum aut fruticum aut adolentia naribus aut tristia in odoribus semina? 5. Immo si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid si posse censetis, quid sit triticum dicite, far hordeum milium cicer faba lenticula melo cuminum porrina ulpicum caepe. Non enim, si fructui vobis sunt et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum aut promptum est quid sint singula scire, cur talibus figurata sint formis, fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores alios odores alios colores quam quos habent singulae res habere debuerint, an et alios potuerint sumere. 6. Ipsa deinde haec quid sint, sapor dico [id est sapor] et cetera, qualitatum distantias quibus ex rationibus ducunt. ''Ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum''. -Amara sunt enim elementa vel dulcia, odoris sunt alicuius, <alicuius> coloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates quibus aut suavitas nascitur aut sensibus offensio comparatur.