Latin
2.1.60 to 2.1.61
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.60-61
Not analysed yet
60. 1. Cum igitur et vos ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque dicere neque explanare possitis, quid sit factum aut quare, aut cur oportuerit non esse, verecundiam convellitis et dilaceratis nostram, qui quae nequeunt sciri nescire nos confitemur neque ea conquirere |f. 56b |aut investigare curamus quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamvis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana. 2. Et ideo Christus licet [in] vobis invitis deus, deus, inquam, Christus -hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus -dei principis iussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam neque ullam posse comprehendere veritatem positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere et cognito quidquid sibi esse suasisset nec pro suis suspicionibus haesitare litigiosas serere atque intendere quaestiones, 3. omnia ista nos linquere et posthabere praecepit neque in res eas quae sint a nostra procul cognitione dimotae infructuosas inmittere cogitationes, sed, quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis atque in eum traducere suspensas pectoris conversiones, memoriam eius habere perpetuam et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas eius sibi contemplationis adfingere: 4. rebus enim ex omnibus, quas augustae continet divinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum verum et de quo nullus ambigere nisi amens possit et desperationis insanae, quem satis sit scire ut nihil aliud noveris, sisque veram et maximam scientiam consecutus in dei rerum capitis et cognitione defixus. 61. 1. ''Quid est ,inquit, vobis investigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum |f. 57 |excogitaverit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? Quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum. 2. Remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conveniat an reservari, exuri, dissolvi an repetita integritate renovari. Vestris non est rationibus liberum inplicare vos talibus et tam remota in utilitate curare? 3. Res vestra in ancipiti sita est, salus dico animarum vestrarum, et nisi vos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus vinculis exsolutos expectat mors saeva, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens''.