Latin
2.1.64 to 2.1.65
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.64-65
Not analysed yet
64. 1. ''Sed si generis Christus humani, ut inquitis, conservator advenit, quor omnino non omnes aequali munificentia liberat?'' . -Non aequaliter liberat qui aequaliter omnes vocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit aut despuit, qui sublimibus infimis servis feminis pueris uniformiter potestatem veniendi ad se facit? ''Patet, inquit, omnibus fons vitae neque ab iure potandi quisquam prohibetur aut pellitur''. 2. -Si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praevales, ut ea quae offeruntur a Christo ludum atque ineptias nomines, quid invitans expectat, cuius solae sunt hae partes, ut sub tui iuris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? ''Sortem vitae eligendi nulli est, inquit Plato [Plato, rep. 617 e], deus causa, neque alterius voluntas adscribi potest cuiquam recte, cum voluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui voluit''. 3. An numquid orandus es, ut beneficium salutis ab deo digneris accipere, |f. 58b |et tibi aspernanti fugientique longissime infundenda in gremium est divinae benivolentiae gratia? Vis sumere quod offertur atque in tuos usus convertere? consulueris tu tibi. 4. Aspernaris, contemnis et despicis? tu te muneris commoditate privaveris. Nulli deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. Neque enim necessaria nostra illi salus est, ut conpendii aliquid dispendiive patiatur, si aut deos nos fecerit aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit. 65. 1. ''Immo, inquit, si deus est potens misericors conservator, convertat nobis mentes et invitos faciat suis pollicitationibus credere''. -Vis ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad vincendi studium puerilis atque <vani> animi contentio. 2. Quid est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam invitis extorquere in contrarium voluntates, inculcare quod nolint et quo refugiant animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque traducere? 3. Tu qui te verti et vim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, cur respuis adsumere voluntate id quod versus desideras atque immutatus efficere? ''Nolo, inquit, et voluntatem non habeo''. -Quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias, verum inania verba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. 4. ''Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere |f. 59 |non potero?'' . -Ita est, ut ipse proponis. Partes enim salutis dandae conferendi que animis quod tribui convenit necessariumque est adplicari, solus ab deo patre iniunctum habet et traditum, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. Ut enim dii certi certas apud vos habent tutelas licentias potestates neque eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem et spiritum perpetuitatis adponere. 5. Si enim patrem creditis Liberum dare posse vindemiam, medicinam non posse, si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Iunonem, Fortunam Mercurium Vulcanum rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere, ab nullo animas posse vim vitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus huic muneri officioque praefecit. 6. Hanc omnipotens imperator esse voluit salutis viam, hanc vitae ut ita dixerim ianuam, per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum est vel inrepere vel invadere ceteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.