Latin
2.1.66 to 2.1.67
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.66-67
Not analysed yet
66. 1. Licet ergo tu purus et ab omni fueris vitiorum contaminatione purgatus, conciliaveris illas atque inflexeris potestates, ad caelum <ne> redeunti vias cludant atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo adtribuente |f. 59b |perceperis et veram fueris admissus ad vitam. 2. Nam quod nobis obiectare consuestis, novellam esse religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. 3. Quid enim, si hoc modo culpam velimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inventis frugibus glandes spreverint et repudiaverint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam vestis excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus et lautioribus successibus institutis non antiquas adamaverint casulas nec sub rupibus et cavernis praeoptaverint ut beluae permanere? 4. Commune est omnibus et ab ipsis paene incunabulis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et petere in eoque defigere spem salutis et salutarium commodorum. 67. 1. Itaque cum nobis intenditis aversionem a religione priorum, causam convenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. Nam si mutare sententiam culpa est ulla vel crimen et a veteribus institutis in alias res novas voluntatesque migrare, criminatio ista et vos spectat, qui totiens vitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. 2. Numquid |f. 60 |enim quinque in classes habetis populum distributum, vestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? servatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis et ex acuminibus auspicatis ? 3. in potestatibus obeundis leges conservatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et caeligenis perpetuos fovetis focos? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia convenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios advocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem? matres familias vestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent vini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse?