Latin
2.1.68 to 2.1.70
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.68-70
Not analysed yet
68. 1. In Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam nivei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque, ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione? Cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leviter animata porrigere prisca observatione contempta? 2. Ante adventum in Italiam |f. 60b |Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? 3. Cum igitur et vos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque vel erroribus cognitis vel animadversione meliorum sint a vobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri? 69. 1. ''Sed novellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur.'' -Ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae quid est enim in negotiis hominum, quod vel opera corporis et manibus fiat vel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mor talium? Medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus vita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, intellegi celebrari que coeperunt? 2. Antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis [Lucret. I 22], quisquam hominum sciebat aut esse noscendum condiscendunlque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in venis? Quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibi| f. 61 |cinem illum ac destinam caeli? 70. 1. Sed quid ego haec parva? Ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut vestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari? 2. Nam si verum est ex Saturno atque eius uxore Iovem suis cum fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere vitalem. 3. Certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. Rursus vero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Iove patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, tum et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere naturae, sed ex conventu Iovis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt. 4. Ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias invocari, quod ipsum similiter dicere translatum in Minervam licebit. Si enim Iovis, ut adseveratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero |f. 61b |matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Minervam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex capite Iovis enata est et esse res coepit nonnulla in essentia constituta. Habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inviolabili religione sanciri. 5. Quod cum ita se habeat, cum de novitate loquimini religionum nostrarum, vestrae vobis in mentem non veniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii vestri, quas origines habeant, quas causas, vel ex: quibus proruperint emicuerint que radicibus? Cuius est autem pudoris, quinimmo inverecundiae cuius, quod agere te videas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata vicissitudine retorqueri?