Latin
Book 2
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.7
Not analysed yet
7. 1. Atque ipsi penitus perspicitis vos ipsos, si quando de rebus disceptatis obscuris et naturalia pergitis reserare secreta, et ipsa quae dicitis, quae adseveratis, quae capitali plerumque contentione defenditis, nescire vos et unumquemque suspiciones suas <pro >probatis et comprehensis pertinaci obluctatione tutari. 2. Quid enim, si verum perspiciam, etiamsi omnia saecula in rerum investigatione ponantur, scire per nos possumus, quos ita caecos et superbos nescio quae res protulit et concinnavit invidia, ut, cum nihil sciamus omnino, fallamus nos tamen et in opinionem scientiae sub inflati pectoris tumore tollamur? 3. Ut enim divina praeteream et naturali obscuritate res mersas, potest quisquam explicare mortalium, id quod Socrates ille |f. 28b |conprehendere nequit in Phaedro [Pl. Phaedr. 230], homo quid sit aut unde sit, anceps varius mobilis pellax multiplex multiformis, 4. in quos usus prolatus sit, cuius sit excogitatus ingenio, quid in mundo faciat, cur malorum tanta experiatur examina, 5. utrum| f. 30 |ne illum tellus uliginis alicuius conversa putore tamquam vermes animaverit, tamquam mures, an fietoris alicuius et fabricatoris manu liniamenta haec eorporis atque oris acceperit formam? 6. Potest, inquam, scire in medio haec posita atque in sensibus constituta communibus, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa: 7. immo quod ambigit in Theaeteto Plato [Plat. Theaet. 158 b], vigilemus aliquando an ipsum vigilare quod dicitur somni sit perpetui portio, et quod agere videamur, insomnium; 8. cum videre nos dicimus, radiorum et luminis intentione videamus an rerum imagines advolent et nostris in pupulis sidant; utrum sapor in rebus sit an palati contagionibus fiat quibus ex causis pili nigrorem ingenitum ponant neque omnes pariter sed paulatim adiciendo |f. 30b |canescant; 9. quid sit quod humores universi unum corpus efficiant mixtione, solum oleum respuat immersionem in se pati, sed in suam naturam impenetrabile semper perspicue colligatur; 10. ipse denique animus, qui inmortalis a vobis et deus esse narratur, cur in aegris aeger sit, in infantibus stolidus, in senectute defessus delira effutiat et insana? 11. Quorum infirmitas et inscientia miserabilis hoc magis est, ut cum fieri possit ut veri aliquid aliquando dicamus, et hoc ipsum nobis incertum sit, an veri aliquid dixerimus.