Latin
2.1.8 to 2.1.10
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.8-10
Not analysed yet
8. 1. Et quoniam ridere nostram fidem consuestis atque ipsam credulitatem facctis iocularibus lancinare, dicite, o festivi et meraco sapientiae tincti et saturi potu, estne operis in vita negotiosum aliquod atque actuosum genus, quod non fide praeeunte suscipiant sumant atque adgrediantur actores? 2. Peregrinamini, navigatis non domum vos credentes peractis negotiationibus remeaturos? Terram ferro scinditis atque oppletis seminum variètate non credentes vos frugem percepturos esse vicibus temporariis? 3. Coniugalia copulatis consortia non futura esse credentes casta et officiosi foederis in maritos? Liberorum susceptatis prolem non incolumem credentes fore et per gradus aetatis venturam senectutis ad metas? 4. Aegritudines corporum medicorum committitis manibus non credentes morbos posse mitigata asperitate leniri? Bella cum hostibus geritis non victoriam vos credentes |f. 31 |proeliorum successionibus relaturos? 5. Veneramini deos et colitis non credentes illos esse et propitias aures vestris supplicationibus accommodare? 9. 1. Quid? illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata vidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? nonne vestrum quicumque est huic vel illi credit auctoribus? non quod sibi persuaserit quis verum dici ab altero velut quadam fidei astipulatione tutatur? 2. Qui cunctarum <rerum> originem <ignem> esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? 3. qui animam dividit et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, et venerit cum tempus arsurum, non Panaetio Chrysippo Zenoni? 4. qui individuis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi <autumat> atque omnia caecis obscuritatibus involuta, non Arcesilae, Carneadi, non alicui denique Academiae veteris recentiorisque cultori? 10. 1. Ipsi demus principes et praedictarum patres sententiarum, nonne ea quae dicunt suis credita suspicionibus dicunt? Vidit enim Heraclitus res ignium conversionibus fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales |f. 31b |formas Plato, individuorum Democritus concursiones? Aut illi, qui autumant nihil posse omnino conprehendi, an sit verum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod definiunt veritatis esse intellegant pronuntiatum? 2. Cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti omniaque illa quae scribitis et librorum comprehenditis milibus credulitate adseveretis duce, quaenam haec est iudicatio tam iniusta, ut nostram derideatis fidem, quam vos habere conspicitis nostra in credulitate communem? 3. ''Sed sapientibus vos viris omnibusque instructis disciplinarum generibus creditis''. -Nempe illis, qui nihil sciscunt nec pronuntiant unum, qui pro suis sententiis bella cum adversantibus conserunt et pervicacia semper digladiantur hostili, qui cum alter alterius labefactant destruunt convelluntque decreta, cuncta incerta fecerunt nec posse aliquid sciri ex ipsa dissensione monstrarunt.