Latin
3.1.14 to 3.1.15
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.14-15
Not analysed yet
14. 1. An numquid caelestium corpora foeditatibus his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse parvolum credendum est ritu et viduatos interioribus cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate pendere? 2. Quid quod, si haec ita sunt, erit vobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione teneantur. Si enim par cunctis atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. Sin autem gerunt discrimen in vultibus, sequitur ut intellegi debeat, non alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare. 3. Ergo esse dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones in his, alios mentones naevios atque nasicas, hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione sacrivoces ,nannos longos medios macilentos pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, calvitiis alios |f. 69b |et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso vestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos ef fingitis, alios leves [lenes], senes iuvenes pueros aquilos caesios ravos seminudos intectos aut, ne frigus incommodet, fluidarum vestium superiectione perfusos. 15. 1. Quisquamne est hominum rationis alicuius sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci, qui annorum in illis inesse discrimina, qui et per varias tegminum atque amictuum formas vestitos hos ire atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? Quod qui habet verum, et hoc necesse est tamquam verum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores, qui vel sacras eluant vestes velcapillos imminuant silvescentium crinium velleribus involutos. 2. Itane istud non turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare, insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audext nemo nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione concipere? hocine est illud fastidium vestrum, sapientia haec adrogans, qua despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam remini rerum vobis divinarum patere? 3. Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas divinis inseruerint causis easdemque quod species multo ture accipiant et reliquo caerimoniarum paratu: vos effigies hominum tamquam deorum veneramini potestates nec pudet his ora terreni animalis imponere, erroris alios et stultitiae condemnare et in erroris eiusdem similitudine ac vitio |f. 70 |deprehendi.