Latin
3.1.16 to 3.1.17
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.16-17
Not analysed yet
16. 1. Nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, et honoris et dotis causa, species vos eis accommodavisse mortalium: quod maioris multo est contumeliae quam erroris aliquid ignoratione fecisse. Nam si vos fateremini id quod vestra, suspicio credidisset formamentis adtribuisse divinis, minus erat iniuriae praesumpta, in opinatione peccasse: nunc vero cum aliud creditis et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in veritate[est] censetis. 2. Si aselluli canes porci humanum aliquid saperent fingendique haberent artes idemque nos vellent cultu aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra vellent portare atque obtinere simulacra? Quantas, inquam, irarum flamma suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina, sub specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum? 3. Ita ergo stoliditatem vestram non rideri, si rident, vestris ab numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis ultum ire se velle iaculari que in vos ea quae dolor suetus est iacere et offensionis acerbitas comminisci? Quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum equorumque donare? Nam quid in homine |f. 70b |pulchrum est, quid, quaeso, admirabile vel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor [Ennius apud Cic. nat. deor. I, 97] voluit esse commune? 17. 1. "Sed si vobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, vos demonstrate, vos dicite, qua sit deus praeditus forma". -Si veram vultis audire sententiam, aut nullam habet deus formam, aut si informatus est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. Aeque enim quod vidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ex re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus. 2. Ut enim, si vitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus vel ex fragili conglobatus et fabricatus [est] testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamvis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie agatur dei, quam perhibetis convincimus non esse, etiamsi quae sit minus possumus explicare.