Latin
3.1.18 to 3.1.19
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.18-19
Not analysed yet
18. 1. "Quid ergo, inquiet aliquis, non audit deus, non loquitur, non ante se positas res videt, non intuetur?" . -Suo forsitan genere, non nostro. Neque enim veri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et valnorum similitudines somniorum. 2. Si enim dixerimus isdem illum rationibus videre quibus et nos videmus, sequitur ut intellegi debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, conivere, nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere. 3. Quod ipsum similiter de aluditu ac de eloquii forma et verborum prolatione dicendum est: |f. 71 |si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua inrepere vox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si verba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et vocem in verba conformet. 19. 1. Ac si nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia, liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsas que virtutes, quibus eminere vix concessum est paucis, tantae rei vereamur adscribere. Quis enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, quis providere, quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem? 2. Humana sunt haec bona et ex oppositione vitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. Quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod vitiorum careat foeditate? 3. Quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis notam quod nostris dicitur verbis atque ad negotia humana compositis. Unus est hominis intellectus de dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.