Latin
3.1.27 to 3.1.29
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.27-29
Not analysed yet
27. 1. Quod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. Nam si amoris haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intellegi debeat, quicquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, ut Veneriis debeat vulneribus imputari. 2. Ergone dea cogente in vilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, dissuuntur tenacium matrimoniorum nexus, <in> incestas libidines necessitudo sanguinif inardescit, insaniunt in liberos matres, patres virginum suarum vota in se vertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis iuvenalibus adpetitus, sapientes et fortes viri solvunt decreta constantiae virilitatis vigore mollito, innectuntur cervicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi et per vastas atque altissimas rupes iaciunt se passim voluntariis saltibus praecipitati? 28. 1. Quisquamne est hominum rationis alicuius primordiis indutus, qui divinitatis constantiam tam foedis polluat aut contaminet |f. 74b |moribus? Qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus beluis lenitudo saepe permulsit atque extenuavit humana? 2. Ubinam, quaeso, est illud, quod ab omni perturbationis adfectu dii procul amoti sunt, quod lenes placidi mites, quod in genere virtutis unito perfectionis apicem atque ipsius retinent sapientiae summitatem? Aut cur eos oramus, ut a nobis adversa atque inimica propellant, si malorum omnium quibus cotidie carpimur ipsi esse nobis repperiuntur auctores? 3. Quantumlibet nos impios, inreligiosos vocetis aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent. Aut enim verissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: <aut si faciunt> ea quae dicitis, sine ulla dubitatione dii non sunt. 29. 1. Et tamen possemus utcumque accipere a vobis has mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes dissolventiaque <se> ipsa sustinere animi compelleretis adsensum. 2. Cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos quos opinamini tollitis et reponitis alios quos manifestum est non esse, et alius aliud de eisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis quos esse singulos semper consensio accepit humana. 3. Incipiamus ergo sollemniter ab Iano et nos patre, quem quidam ex vobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli. Quod si accipiemus ut verum sit, sequitur ut intellegi debeat nullum umquam fuisse Ianum, quem ferunt caelo atque Hecata procreatum in Italia |f. 75 |regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum, atque ita per vos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus et viam vobis pandere deorum ad audientiam creditis. 4. Rursus vero si Ianus est Annus, deus esse nec sic potest. Quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam nec habere vim numinis id quod spatiis mensum et dierum dinumeratione conclusum est? 5. Quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. Nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod Kro/noj est habeatur Xro/noj, nullum est Saturnium numen. Quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cuiusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? 6. Atque ita ex ordine tolletur et iste caelestium, quem Caelo esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, vitisatorem falciferum vetustas edidit prisca et minorum transmisit aetati.