Latin
3.1.30 to 3.1.32
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.30-32
Not analysed yet
30. 1. Nam quid de ipso dicemus Iove, quem solem esse dictitavere sapientes, agitantem pinnatos currus turba consequente divorum, aethera nonnulli flagrantem vi flammea atque ardoris inextinguibili vastitate? 2. Quod si liquet et constat, nullus ergo omnino est vobis auctoribus Iuppiter, qui patre editus Saturno atque Ope matre, ut genitoris evaderet rabiem, in aretensium finibus memoratur esse celatus. 3. Iam vero Iunonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu? Nam si aer illa est, quemadmodum vos ludere ac dictitare consuestis Graeci nominis |f. 75b |praeposteritate repetita, nulla soror et coniunx omnipotentis repperietur Iovis, nulla Fluvionia, nulla Pomana, nulla Ossipagina, nulla Februtis Populonia Cinxia Caprotina, atque ita repperietur inanissima esse istius nominis fictio opinionis vacuae celebritate vulgata. 31. 1. Aristoteles, ut Granius memorat, vir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus, Minervam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. Eandem hanc alii aetherium verticem et summitatis ipsius esse summam dixerunt, memoriam nonnulli, unde ipsum nomen Minerva quasi quaedam Meminerva formatum est. Quodsi accipit res fidem, nulla est ergo Metis filia, nulla Victoria est, nulla Iovis enata de cerebro inventrix oleae, nulla magisteriis artium et disciplinarum varietatibus erudita. 2. "Quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatus que Neptunus". -Si ergo liquoris optentio nominis huius appellatione signatur, nullus deus est omnino Neptunus, atque ita tollitur et removetur e medio Stygii frater Iovis Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum et tremebundi motator soli. 32. 1. Mercurius etiam quasi quidam Medicurrius dictus est, et quod inter loquentes duo media currat et reciprocetur oratio, nominis huius concinnata est qualitas. Ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen sed sermonis reciprocantis et vocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in Algido fusus monte, verborum excogitator |f. 76 |et nominum, nundinarum mercium commerciorum que mutator. 2. Terram quidam e vobis, quod cunctis sufficiat animantibus victum, Matrem esse dixerunt Magnam, eandem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant, nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola ceteris eius partibus mobilitate in perpetua constitutis. 3. Quod si ratione profertur et adseveratur certa, trina pariter numina vobis interpretibus nulla sunt: non aeres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis, non ipsa denique Mater Deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari, siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina et his. sola praedicationibus indicatur.