Latin
3.1.39 to 3.1.40
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.39-40
Not analysed yet
39. 1. Sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus divos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules Bomulus Aesculapius Liber Aeneas. Sententiae, ut apparet, diversae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt veritatis unius habeantur auctores. Si enim Pisonis sententia vera est, Melius et Uranius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in . sub. stantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. 2. Si novenarius numerus cognomen Novensilium ducit, Cornificius balare convincitur, qui novitati praesidentibus divis alienae potentiae vim donat. Quodsi opinio Cornificii vera est, inprudens Cincius invenitur, qui urbium victarum deos potestate adficit Novensilium numinum. Quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere repperietur falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius vocaminis appellatione concludit. 3. Quodsi exploratum et verum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus divinis auctos consecratosque mortales ab novitate honoris existimant nuncupari. Quodsi Novensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera sublevari, postquam sunt vitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Novensiles di sunt. 4. Ut enim servi milites magistri non sunt personarum |f. 78b |subiacentium nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Novensiles dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas specialiter definitas sed novitatem ipsam cognomine Novensilium nuncupari. 40. 1. Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. Idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iovis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. 2. Caesius et ipse id sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iovialem ac Palem, sed non illam feminam quam vulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iovis ac vilicum. 3. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iovis consiliarios ac principes existimari. 4. Nec defuerunt qui scriberent Iovem, Iunonem ac Minervam deos Penates existere, sine quibus vivere ac sapere nequeamus et qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. Ut videtis, et hic quoque nihil concinens dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit veritati suae proxima suspicione |f. 79 |coniciens. Ita enim labant sententiae alteraque opinio ab altera convellitur, ut aut nihil ex omnibus verum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diversitatibus nesciatur.