Latin
3.1.36 to 3.1.38
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.36-38
Not analysed yet
36. 1. Si totidem nos modis totidemque sententiis deorum vestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati ignes, feras et gladios atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis vestram nostri sanguinis adpetitione proluere. 2. Cum vero per vos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere, nostri nominis causa res humanas ab diis premi, cum quidem, si verum est esse illos uspiam atque incalescere irarum flammis, nihil habeant iustius propter quod in vos saeviant quam quod eos negatis subsistere neque ulla esse in parte naturae. 37. 1. Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iovis ceteri praedicant ex Memoria uxore vel Mente, has quidam virgines, alii matres fuisse conscribunt. 2. Libet enim iam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diversitate monstramini. 3. Ephorus has igitur numero esse tris effert, Mnaseas, quem diximus, quattuor, Myrtilus inducit septem, octo adseverat Crates, ad extremum Hesiodus [Hesiodus: Theog. 75] novem cum nominibus prodit, dis caelum et sidera locupletans. 4. Nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium verum est non ab rei veritate descendens. Nam si liquido sciretur quid sit, una esset vox omnium et in eiusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conveniret adsensio. 38. 1. Quonam modo igitur religionis potestis integrare vim plenam, cum circa ipsos erretis deos, aut ad venerabiles invitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? 2. Ut enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex divas Musas, si esse illas constat novem, aut iste ultimus et extremus sex adponit, quae nullae sunt, tribus solis in veritate constantibus, ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut quod sit fortasse praeteriens. 3. Novensiles Piso deos esse credit novem in Sabinis apud Trebiam constitutos. Hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, novenarium numerum tradit Varro, quod in movendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, novitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia novitate integrentur et constent, deos novem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis. 4. Cincius numina peregrina novitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere Romanos religiones |f. 78 |urbium superatarum partim privatim per familias spargere, partim publice consecrare, ac ne aliqui deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, brevitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Novensiles invocari.