Latin
4.1.17 to 4.1.18
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.17-18
Not analysed yet
17. 1. Possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. 2. Sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum vos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. 3. Quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus mvitatis et suscipere nos cultum vestrorum conpellitis numinum? 4. Possumus |f. 87b |difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. 5. Ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. 6. Nam esse Apollines quatuor aut tris Ioves numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iovem aut Pythium constituatis auctorem. . 18. 1. Sed ex diverso nescio quis: "Unde, inquit, scimus an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut visum est atque sedit libidinosa extulerint fictione?" . 2. -Nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui neque quaerere quid sit in vero sed refutare, convincere id quod in medio positum est atque opinatio concepit humana. 3. "Sed si mendaces illi, vos veritas quae sit expeonite et inrefutabile aperite secretum". 4. -Et qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum [di] scriptis ad humanas pervenerit notiones? aut quicquam vos ipsi de illorum ritibus potestis caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum commentariis publicatum? 5. Aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio |f. 88 |mundi nullum aliquando mortalium nullum esse de diis quicquam: experiri volumus et cupimus scire, an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos in animis vestris nullius scripti informaverit notio. 6. Cum vero nomina et potentias illorum suggerentibus vobis libris addidicisse vos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis. .