Latin
4.1.19 to 4.1.20
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.19-20
Not analysed yet
19. 1. "Nisi forte haec falsa et ea quae a vobis dicuntur erunt vera". -Quo argumento, quo signo? cum enim homines utrique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse verum, quod vero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere. 2. Per humani generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis "ex illo atque ex illa matre deus ille est proditus", nonne animi vestri sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens? 3. Aut cum esse arbitramini vos ita, sollicitudinem concipitis nullam ne offensionis aliquid apud ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscenitatis egisse? 4. Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conveniat dignitati, aut nativitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos ortus |habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas ipse novit, ipse, ducimus atque existimamus emissos, immaculatos castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita. . 20. 1. At vero vos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis nativitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. 2. "Ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est gnatus Diespiter fratribus". -Uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera condicionibus veniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? 3. Et quid de ipsis coniunctionibus loquimur, quando <audetis> et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias dicere et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et humano<rum> in posterum genus exitiorum sevisse discrimina? .