Latin
4.1.29 to 4.1.31
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.29-31
Not analysed yet
29. 1. Et possumus quidem hoc in loco omnis istos, nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare vel Agragantino Euhemero replicato, cuius libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit, vel Nicagora ayprio vel Pellaeo Leonte vel ayrenensi Theodoro vel Eippone ac Diagora Meliis vel auctoribus aliis mille, qui scrupolosae diligentiae cura in lucem res abditas libertate ingenua protulerunt. 2. Possumus, inquam, si placet, et Iovis res gestas et Minervae experomere bella, virginis et Dianae, quibus dolis Liber Indorum affectaverit regnum, cuius fuerit condicionis Venus, cuius operae, cuius quaestus, matrimonium Magna cuius tenuerit Mater, quidnam spei, quid voluptatis specioso ab Attide conceperit, unde Serapis Aegyptius, unde Isis, vel ex quibus causis appellatio ipsa concinnata sit nominum. . 30. 1. Sed non istam suscepimus in eo sermone quem facimus vel operulam vel voluntatem, ut ostendamus et publicemus quinam fuerint hi omnes. 2. Illud nobis propositum est, ut quoniam nos impios et inreligiosos vocatis, vos contra et deorum contenditis esse cultores, demonstrare atque in medio ponere, ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari quam vobis. |f. 93b |3. Quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intellegi debeat vos superis stimulos indignationum furialium commovere, qui tam foedas de illis vel auditis vel creditis vel ignominiosas ipsi compingitis fabulas. 4. Non enim qui sollicite relegit et inmaculatas hostias caedit, qui acervos turis dat concremandos igni, numina consentiendus est colere aut officia solus religionis inplere. 5. Cultus verus in pectore est atque opinatio de dis digna, nec quicquam prodest inlatio sanguinis et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita distantiaque natura, verum etiam labis et turpitudinis aliquid et maiestati eorum concilient et decori. . 31. 1. Interrogare enim vos libet et ad sermonis exigui responsionem vocare, utrumne gravius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque velle neque appetere istas, an talia de his probra opinionum foeditate concipere quae cuiusvis animum in ultionis possint rabiem concitare? 2. Si rerum momenta pendantur, nullum repperias tam invidum iudicem, qui non criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam famam carpi quam a quoquam silentio praeteriri. 3. Hoc enim forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis est et desperatae in fictionibus caecitatis. 4. Si in caerimoniis vestris rebusque divinis postilionibus locus est et piaculi dicitur contracta esse |f. 94 |commissio, si per imprudentiae lapsum aut in verbo quispiam aut simpuvio deerrarit, aut si rursus in sollemnibus ludis curriculisque divinis commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constitit aut tibicen repente conticuit aut si patrimus ille qui vocitatur puer omiserit per ignorantiam lorum aut terram tenere non potuit: audetis abnuere in delictis tam gravibus violari semper a vobis deos, cum in levioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini civitatis? [Cic. ,har. r . X,20.] .