Latin
4.1.32 to 4.1.33
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.32-33
Not analysed yet
32. 1. "Sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia et ad voluptatem compositae lusiones". -Non est quidem credibile homines minus brutos et vetustatis remotissimae vestigatores aut non eas inseruisse suis carminibus fabulas quae in notionibus hominum super essent atque in auribus collocatae aut ipsos sibitantum licentiosi voluisse iuris adsciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab dis metum et periculum possent ab hominibus comparare. 2. Sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inventores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia vindicare aut non legibus latis et severitate |f. 94b |poenarum tantae istis obviam temeritati constitutumque a vobis est ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut deorum indignum maiestatibus loqueretur. 3. Quisquis enim patitur peccare peccantem, is vires sumministrat audaciae, et maioris contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire criminibus quam vera ingerere atque obiectare delicta. Quod enim sis dici et quod esse te sentias, morsum habet minorem, testimonio tacitae recognitionis infractum: illud vero acerbissime vulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis atque existimationis infamat. 33. 1. Scribuntur dii vestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis cenitare, potare et ad ultimum fidibus et vocum modulatione mulceri. 2. Vos aures patientissimas commodatis nec iudicatis indignum voluptates attribui diis eas quibus corpora terrena fulciuntur et quas aures expetunt enervati pectoris dissolutione mollitae. 3. Inducuntur ex his alii amatores, adulteri castitatis nec cum feminis tantum sed cum viris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus. 4. Vobis nulla est cura |f. 95 |quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. 5. Per insanias, per furores orbare alii se et tamquam hostili de sanguine ita se proprio parricidio cruentare: sacrilegia vos illa miramini elata subiimiter, et quod poenis omnibus conveniebat plecti ut animosius consurgat audacia, incentivo extollitis laudis. 6. Illi vulnera orbitatis ingemere et cum heiulatibus indecoris fata incusare crudelia: vos stupetis eloquentiae viribus, et quod penitus oportebat ex humani generis coalitu tolli, percensetis, ediscitis ac ne ulla intercidat oblivione curatis. 7. Vulnerari, vexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: vobis illa est descriptio voluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas. .