Latin
4.1.6 to 4.1.7
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.6-7
Not analysed yet
6. 1. "Lateranus, ut dicitis, deus est focorum et genius adiectus que hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus". 2. -Quid ergo? si testa aut materia |f. 82b |fuerint quacumque alia fabricati, foci genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? 3. Per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit vasculis ne flammarum dissiliant vi victa, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus veniant rerum incorruptarum sapores, et an o rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. 4. Itane istud non foedum, quinimmo, ut verius dixerim, non contumeliosum, non impium, ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni? . 7. 1. Etiamne militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas voluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa pro cedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est virginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino vestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? 2. Quodsi minime vos admovent ad intellectum veritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec |f. 83 |esse et falsorum imaginationes deorum? 3. "Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta, deus nemorum Nemestrinus est, Patellana numen est et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. 4. Nodutis dicitur deus, qui ad nodos perducit res satas, et quae praeest frugibus terendis, Noduterensis: ab erroribus viarum dea +Vpibilia liberat, in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes, in Neniae, quibus extrema sunt tempora. Nam quae durat et solidat infantibus parvis ossa Ossipago ipsa memoratur, Mellonia dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiens que dulcedinem". .