Latin
4.1.8 to 4.1.9
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.8-9
Not analysed yet
8. 1. -Dicite, o quaeso, ita ut vobis propitiae faveant Peta Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos <genus> humanum velut quidam vermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? 2. Etenim quaero et rogito, utrumne vobis videantur antiquiores dii esse natura tempore vetustate an homines, an apes fruges virgulta et cetera? 3. Dubitabit hominum nemo quin innumeris dicatis "deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire". -Quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? 4. An numquid "iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a vobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari?" . |f. 83b |5. -Et unde scire potuistis quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino autinesse potentias his certas, cum esset vobis similiter nescium quisnam eorum quid posset et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi? . 9. 1. "Quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos?" . -Non istud nos soli, sed veritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est cunctis in mortalibus sensus. 2. Qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime veniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis +Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa expeeritur et exercet obscenitas? 3. quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum <limina> cotidie videamus et privatarum domorum convelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatust quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam velut maximum numen vestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium. .